PUBLICATIO Bonorum

PUBLICATIO Bonorum
I.
PUBLICATIO Bonorum
praeter mortem, sicario ἐκ προνόιας irrogata apud Athenienses, vide supra Abannatio.
II.
PUBLICATIO Bonorum
vulgo Consiscatio, Haereticorum, ut vocant, in Communione Romana communis poena est, sive paeniteant, sive non; sive convertatur, antequam tradantur Curiae saeculari, sive postquam traditi sunt, per Cap. cum secundum Leges, de Haeret. l. 6. nec refert, an multô vel exiguô tempore talis in haeresi permanserit. Sunt tamen aliqui casus, in quibus hanc poenam remitti, aequum censent Doctores haud pauci. In Italia certe, Haereticorum bona non publicari, receptum esse, sed consuetudine magis quam Iure Pontificiô, tradit Simancas de Cathol. Institut. Tit. 42. §. 17. In Hispania vero is rigor exercetur, ut In quisitio Fisco addicat non tantum bona condemnatorum, sed et omnia ab ipsis administrata, licet manifeste constet ea aliorum esse, cuius luculentum exemplum exhibet Phil. a Limborch, Historiâ Inquisit. l. 4. c. 32. Et quidem hactenus dicta valent de haereticis, postquam delati et in Carcerem coniecti sunt, demum confitentibus, aut in sententia sua persistentibus: at sponte venientibus, et ultro antequam accusentur confessis, confiscatio, benigne remittisolet, Id ibid. Ex bonis porrô sic publicatis, In quisitoribus salaria solvuntur, et expensae fiunt, quibus iis ad carceres exstruendos Haereticos, persequendos, capiendos, alendos, puniendos etc. opus est. Quod onus cum olim Civitates ferre cogerentur, non sine molestia ac murmure, Bona Haereticorum confiscata nsibus hisce applicari coeperunt, praeterquam quod Cruce signati votô se obstrinxerunt, de facultatibus suis pro fidei defensione efundendis etc. Plura hanc in rem vide apud Limborchium praefat. l. 2. c. 19. aliquid etiam infra, ubi de Receptor Bonorum Publicatorum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • CONFISCATIO — vide Publicatio Bonorum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • РУССКИЙ УКАЗАТЕЛЬ СТАТЕЙ — Абант Άβας Danaus Абанты Άβαντες Абарис Άβαρις Абдера Abdera Абдулонома Абдул Abdulonymus Абелла Abella Абеллинум Abellinum Абеона Abeona Абидос или Абид… …   Реальный словарь классических древностей

  • TARPEJA Rupes — seu Tarpeium saxum, mirae altitudinis Romae erat, in monte Tarpeio, e quo certorum criminum reos deici antiquitus moris erant, quod supplicium Deiectio e saxo, vel Deiectio e Tarpeia Rupe, propterea dictum est. Et quidem falsi testimoni convictos …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”